rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam
quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et
Sidonias et Chettheas
de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non
ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras
certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum
his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore
fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et
concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius
cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius
ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum
Domino Deo suo sicut cor David patris eius
sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch
idolum Ammanitarum
fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non
adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius
tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte
qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon
atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis
alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis
igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens
eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo
et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et
non custodivit quae mandavit ei Dominus
dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et
non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi
disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo
verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem
tuum de manu filii tui scindam illud
nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo
propter David servum meum et Hierusalem quam elegi
suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum
de semine regio qui erat in Edom
cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab
princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et
occidisset omne masculinum in Idumea
sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel
donec interimerent omne masculinum in Idumea
fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum
eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus
cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan
tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad
Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit
et terram delegavit
et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut
daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae
genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum
Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud
Pharaonem cum filiis eius
cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum
patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit
Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam
dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras
ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut
dimittas me
suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada
qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum
et congregavit contra eum viros et factus est princeps
latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et
habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco
eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et
hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria
Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius
mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit
manum contra regem
et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon
aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David
patris sui
erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque
Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat
eum praefectum super tributa universae domus Ioseph
factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur
de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via
opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro
adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat
scidit in duodecim partes
et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim
dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu
Salomonis et dabo tibi decem tribus
porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et
Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel
eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam
Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon
et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me
et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius
nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum
cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi
qui custodivit mandata mea et praecepta mea
auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem
tribus
filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna
David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem
quam elegi ut esset nomen meum ibi
te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat
anima tua erisque rex super Israhel
si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et
ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me
custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David
servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo
aedificavi David et tradam tibi Israhel
et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis
diebus
voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et
aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto
usque ad mortem Salomonis
reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et
sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum
Salomonis
dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem
Israhel quadraginta anni sunt
dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in
civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo